- LIGIUS Dominus
- LIGIUS DominusPrinceps est, et Ligius populus subditi, arctiori vin culo prorection is iustiqueve regiminis et tributorum debitaequeve subiection is inter se connexi. Proprie Ligii dicti sunt, qui propriis dominis ten entur a partibus corum stare, contra omnes mortales, ne Rege quidem vel antiquiore domino excepto. Unde illud Feud. l. 4. Tit. 93. nullo anteposito, fidelitatem fecit. Hic vetus mos: sed Frid. Barbarossa A. C. 1152. Roncaliis cavit. Imp. in omni fidelitatis sacramento excipiendum. Quod et deinceps alii fecêre Principes: adiunxirqueve Ius feudale, antiquiores dominos etiam eximendos. Hinc in sacramento illo vulgata clausula: Salvâ fide domino nostro Regi, et aliis dominis meis. Factum proin, ut Ligis hodie tantum appellantur Principum supremo gaudentium dominio subditi, etc. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Arch. vocis originem C. du Fresne arcessit, a Litis, de quibus infra. A ligare, effictam volunt alii; quod haminio ac professione fidei strictius domini servitio alligetur vassallus: Quo videtur respicere Gul. apulus de Gestis Normann. c. 3.Solus noverat vires promittere Regi,Nec se cum reliquis iurande iure ligare;Quippe iuratus erat per ligamenta Iohanni.Aliter ab eadem origine vocem deducit Iovian. Pontan. de Gestii Ferd. l. 2. ubi, Dicti, inquit, ligii, quod ligatis Reges pollicibus; illos fidei imperiisque suis sie vinciant atque obnoxios statuant. Unde vox colligare, hac in materia, apud Dudonem de Moribus et Act. Normann. et in Synodo Tull. apud Saponarias can. 5. Nec omittenda sententia Iac. Cuiacii ad Feudor. l. i. et Bignonii ad Formulas Marculsi, l. 1. c. ult. qui vocem Lige eiusdem esse originis volunt, cum voce Leudis et Leodis i. e. Fidelis: quemadmodum Leodium, celebrem Eburonum urbem Galli Liege vocant. Vide supra in vode Leudi, et plura hanc in rem. apud praefatum Gloss. Auctor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.